Catullus

7
Pēdīcābō ego vōs et irrumābō
Aurēlī pathice et cinaede Fūrī,
quī mē ex versiculīs meīs putāstis
quod sunt molliculī, parum pudīcum.
Nam castum esse decet pium poētam
ipsum, versiculōs nihil necesse est
quī tum dēnique habent salem ac lepōrem
Sī sint molliculī ac parum pudīcī
et quod prūriat incitāre possint
nōn dīcō puerīs sed hīs pilōsīs
quī dūrōs nequeunt movēre lumbōs.
Vōs quod mīlia multa bāsiōrum
lēgistis male mē marem putātis?
Pēdīcābō ego vōs et irrumābō.
0.042945861816406